monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, De Orthographia, XII. <<<    

Cassiodorus, De Orthographia, Conclusio.

1 Congregatis igitur quae apud supradictos orthographos necessario reperi fuisse conscripta, nunc finem libro, Domino iuvante, faciamus. Datur enim intelligi rem nimis utilem fuisse, quae tot ac tantis auctoribus cognoscitur esse tractata: quoniam si quid a prioribus praetermissum est, a sequentibus constat impletum.
2 Meminisse autem debemus frequenter artigraphos de orthographia tractasse, et iterum orthographos de partium declinatione disseruisse, cum tamen res sibi repugnare videantur. Ars enim tractat de partium declinatione; orthographia vero, quemadmodum scribi debeat, designat quae in partium declinatione decora reperit.
3 Hoc si in auctoribus semper intenderis, ut pro locis suis posita diligenter accipias, nullo] errore fatigaberis. Nunc animos legentes erigite, et gaudete tantos ad vos priscos pervenisse auctores, ut eis credere indubitata mente debeatis. Possem equidem Aquilam, et Quintilianum, sed et Avitum, quos nonnulli in orthographiae peritia laudandos esse putaverunt, quos tamen venturos in Christi nomine celerrime sustinemus, superioribus auctoribus addere.
4 Sed necessarium non est multiplici numero dare licentiam, cum non sint omnino definiti, quanti de eadem re scribere maluerunt. Nam si duodecim horarum spatia diem protinus complere noscuntur, si duodecim quoque menses annum volubili varietate restituunt, si duodecim signa coelestia totius nobis circuli campos solida rotunditate concludunt, debet nobis omnino sufficere, quod et duodecim orthographorum libris rectitudinem scripturae docentium, defloratas regulas posteris legendas exhibui.
5 Valete, fratres, atque in orationibus vestris mei memores esse dignemini, qui vos inter caetera et de orthographiae virtute, et de distinctione ponenda, quae nimis pretiosa cognoscitur, sub brevitate commonui; et quemadmodum Scripturae divinae intelligi debeant, copiosissime legenda praeparavi; quatenus sicut ego vos ab imperitorum numero sequestratos esse volui, ita nos virtus divina non patiatur cum nequissimis poenali societate coniungi.
Cassiodorus HOME